Liber Numeri*

Caput 33: Versus 47

Venerunt ad montem Abarim contra Nabo,etc.HIERON.Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo.ORIG.Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de saeculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in saeculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo saeculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum.HIERON.Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriae cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus.
(* Traductions européennes)